Liber Isaiae Prophetae*

Caput 40: Versus 1

Consolamini.Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam:Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in DeumZach. 8..Loquimini ad cor.HIER.Ad cor loquitur qui moestum consolatur, sicut de Sichen dicitur:Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eamGen. 24..Jerusalem.Jerusalem a Chaldaeis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata.Malitia ejus.Malitia afflictio sicut illud:Si est malum in civitate quod non faciat DominusAmos. 3..Dimissa est.Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per poenas.
(* Traductions européennes)